Latin
320
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 320
Unproofread scanNot analysed yet
Quae priuatio sit ens rationis, intelligentijs a nobis attributa secun dum actum, vt vocant, collatiuum nostri intellectus. Eam enim priuationem illis ascribimus, considerantes carentiam gradus perfectionis in genere entis, quae in singula reperitur. Non significat autem haec priuatio aliquid quod rei insit, sed aliquid, quod ei non inest. Ex quo eam vocant ens rationis, &dicunt consequenter talem compositionem esse rei, &rationis compositionem, quam etiam aliter dicunt compositionem ex actu, &potestate logica, vocantes hanc carentiam potestatem logicam, quam definiunt, quod sit respectus causatus a ratione per actum collatiuum ex non repugnantia terminorum, quatenus non repugnant. Alia opinio ponit intelligentias esse in se simplicissimas quantum ad propriam naturam; adhibet autem compositionem ex duobus entibus rationis, quam vocant scholae compositionem ex modo, &modo. Est autem hoc dupliciter constitutum. Aliqui dicunt singulas intelligen tias, prout cum prima confertur, posse duobus modis considerari; vno modo, vt ad illam appropinquant, &sunt ei similes, qui est modus formae, &actus, alio modo, vt ab ea in perfectione deflectunt, qui est modus materiae, &potestatis, &sic eas dicunt compositas ex modo, &modo. Alij non faciunt comparationem ad solam primam intelligentiam, sed duos faciunt respectus cuiuslibet intelligentiae, vnum ad inferiores, quarum superiores sunt quodam modo perfectiones, &hic est modus actus, alium ad superiores, a quibus sunt perfe ctibiles, &hic est modus potestatis, quare sic eas dicunt com positas ex actu, &potestate ratione modorum. Est &tertia sententia, quae similiter dicit, has mentes esse substantias omnino simplices in essentia, habere autem compositionem virtutis, &virtutis. Rem ita declarant.