Latin
326
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 326
Unproofread scanNot analysed yet
Nec rationabile est, ponere in inferioribus defectum eius perfectionis, quae est in prima, nam inferiores non possunt illam ha bere, &esse aut se ipsas, aut etiam esse simpliciter, quia, vt dicebamus, ordo rueret, si possent esse duo prima. Simili ratione non est in coelo defectus perfectionis intelligentiarum, quia si illam habeat, non erit. Tunc dicimus deficere aliquid alicui, quando natum est illud habere, &perfici habendo. Ita catulus non dicitur caecus ante nonum diem, at solum post, quia prius non est natus habere visionem; posterius autem perfici tur eam habendo. Sic difiniebat Aristoteles id quod dicimus, frustra, aiebatque tunc dici frustra, cum id non habetur per aliquam operationem, quod natum erat per illam haberi. Vn de ea distinctio, qua vtuntur, quatenus ens, &quatenus tale ens, in hoc casu non potest placere. Aiunt autem, quod priuatio in hoc consistit, vt sit aptum haberi, vel a se, vel ab alio, ex 5. Diuinorum. Sed non sumus in casu, quia oportet, vt ita sit aptum haberi ab alio, ne, si habeatur etiam ab isto, destrua tur, vt nunc contingit; quia si habeat intelligentia Lunae perfectionem primae intelligentiae non erit, destruo nimirum ordine vniuersi. Si repugnet sensus plantae, non repugnat animato, quod est genus amplectens plantam. Modo prima enti tas repugnat omni, primo excepto. Accipimus igitur intelligentias esse actus omnino simplices, sed essentialiter include re remissionem praedictam, vt sint ordinatae seriatim sub prima. Dicet aliquis, ordinantur etiam ad mundum. Dicimus secundum terminos Scholarum, quod ordinantur actiue ad mundum, ordinantur passiue ad primam, &seriatim inter se sub prima. His autem sic constitutis, oportet modo videre de ijs, qui realem compositionem ipsis ponunt, quibus fundamentis innitantur, &quibus reprobationibus reproben tur. Ponuntur sententiae tenentium realem compositionem. Caput V. N prima forma eius essentia est eius quidditas; aliae diminuuntur in quidditate, &essentia quoquo modo.