Latin
327
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 327
Unproofread scanNot analysed yet
Est Auerrois propositio commento Zimarae opi5. 3. de Anima; de qua Zimara Theoremate nio. 40. vbi statuit ex sententia Auerrois, omnes Intelligentias, prima excepta, esse compositas, quamuis postea de aliquibus reducat compositionem ad positiuum, &priuatiuum, vt supra est explicatum; ponit enim illas compo ni ex actu, &potestate tanquam ex positiuo, &priuatiuo. Argumentum compositionis hoc habet. Duo sunt extrema in latitudine entium, Deus, &Materia prima. Deus est purus actus; Materia est pura potestas: Tunc sic argumentatur. Om Argumentum Zimarae. nia media inter purum actum, &potestatem sunt composita ex actu, &potentia; sed intelligentiae infra primam sunt in hac conditione medij, ergo sunt compositae ex actu, &potestate, quam, vt dicebam, ponit positiuum, &priuatiuum, praeterquam in intelligentia, quae est nostra mens secundum ipsum, &secundum Auerroem, quam dicit esse compositam ex dua bus naturis realibus positiuis, quarum vna est similis materia, altera est similis formae; vnde ponit omnia media composita, sed diuersimode. Intelligentiae aliae ab infima, quae nostra est, sunt compositę tanquam ex positiuo, &priuatiuo; no stra est composita ex positiuo, &positiuo, sed alterius rationis a materia, &forma, quae est in entibus sensibilibus: Alia postea omnia secundum ipsum, erunt composita ex materia, &forma. Vbi autem sit positurus coelum pro orbe sumptum, Ratio varię ignoro. Reddit rationem huius ita variae compositionis, quia compositionis. entia emanant a primo, prout apta sunt emanare ex I. de Coe lo textu 100. Sensibilia igitur suo modo; intelligentiae superio res, quae illi primo sunt proximiores, modo &ipsae conformi suae conditioni; nostra quae respectu illarum est paulo magis prope sensibilia, quia est inferior omnibus alijs, &proxime accedens ad naturam sensibilium, emanabit &ipsa modo suę naturae condecenti. Est igitur huius compositio diuersa a compositione aliarum intelligentiarum, quia proxime accedit ad sensibilia; est diuersa a compositione sensibilium, quia numeratur inter naturas abstractas.