Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 334
Unproofread scanNot analysed yet
Ait autem quod a Deo producitur simul essentia, &esse, quae omnia non sunt sine creatione: In intellectualibus vero apud Aristotelem nihil tale, vt etiam dicit Aegidius. Et sic aliquando fit inuolutio, cum transferuntur Theologica in Aristotelis contemplationes. ραφερατ σεπθοεπδὸ Quomodo inuentum sit, substantias abstractas esse intelligentes, &qualis sit earum intellectio. Caput I. EQVITVR, vt dicamus de intellectione substantiarum abstractarum, quarum existentiam &essentiam iam fuimus perscrutati. Duo au tem in primis occurrunt dilucidanda, postea separatim erit dicendum de intellectione pri mae, &de intellectione aliarum.