Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 335
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sunt primo dilucidanda, haec sunt: Vnum quo pacto sit inuentum, huius modi substantias esse intelligentes. Alterum, qualis sit illarum intellectio, &quomodo eis insit. Quod igitur ad primum attinet, Auerroes primo de Anima commento 2. enumerans Auerrois sententia. vtilitates, quas habet ea speculatio ad alias scientias, dicebat illam hoc conferre diuinae Philosophiae, quod per ipsum haberemus, substantias separatas esse intelligentes, quod &habet 12. Metaphysices commento 36. vbit ait. Sicut ex 8. libro Physicorum habetur formas abstractas esse motores, ita ex libro de Anima habetur formas easdem esse intellectus. Et in 3. de Anima commento 5. in digressione. Nisi sciremus hic naturam intellectus, non poßemus intelligere, quod virtutes mouentes abstractae de bent esse intellectus. Recte hoc, sed modus ostensionis, quem ipse putat, non est ille, qui est Aristotelis. Putat ipse, nostram Error Auerrois. intellectum esse vnam ex intelligentijs, vnde ex hoc, quod no ster intellctus intelligit, demonstretur omnes intelligere. Hoc autem non est Aristotelicum, vt alibi ostendemus; ardua enim est, &alterius considerationis haec disputatio. Est tamen verum, quod dicit haberi ex Physicis, substantias separatas esse, &esse mouentes. Et ex 3. de Anima eas esse intelligentes.