Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 338
Unproofread scanNot analysed yet
De qua re etiam infra. Cum autem omnes intelligant per essentiam. Duo modi intelligendi per essentiam sunt cogitati; vnus est, vt ipsa essentia sit ratio obiectiua intellectionis: alius vt es sentia non sit ratio obiectiua, sed ratio obiectiua sit aliquid di uersum ab essentia, quod repraesentet essentiam, quales erunt species concreatae. Vnde dicunt, intellectus sic intelligentes intelligere se per essentiam, quae tamen non sit ratio obiectiua, sed repraesentetur per illam speciem, quae est ipsa ratio obiectiua. Hunc secundum modum non esse in intelligentijs certum est, nihil enim in illis ponitur ab essentia distinctum. Illarum igitur intellectio est per essentiam primo modo, vnde fit, vt sit necessarium eas intelligere seipsas. Quod ita declaratur. Rerum quidditates sunt in singularibus potentia intelligibiles; cum abstrahuntur per intellectum fiunt actu intelligibiles, quare per se abstractum oportet esse per se intelligibile. Ita Themistius; si abstractio est ratio intellectionis, ergo magis abstractum magis intelligibile, ergo per essentiam abstractum per essentiam est intelligibile; istae sunt abstractae per essentiam, igitur per essentiam intelligibiles. Sunt etiam per essentiam intellectus, ergo seipsis sunt intelligibiles, &intelligentes; quod est tale, necessario intelligit seipsum, ergo necessario intelligunt seipsas. Hoc discimus ex nostro intellectu, qui est potentia intellectus, quoniam nihil est actu eorum, quae sunt. Fit actu intellectus, quando factus est singula; tunc autem est factus simul actu intellectus, &actu intelligibilis, &seipsum intelligit; non quidem per essentiam, quia non habet illas naturas, nisi receptas, sed per modum sibi conuenientem. Quare habemus Intelligentias habere modum intelligendi per essentiam, ad quem consequitur intellectio sui ipsa rum. In quo modo intelligendi dicendum sequitur, quod discrimen sit inter primam, &alias. Proponitur intellectio primi intellectus