Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 337
Unproofread scanNot analysed yet
Modo θῶν Modo illae mentes neque sensibus sunt coniunctae, neque debent sensibilia intelligere, neque etiam possunt pati ab intelli gibili, vt coelorum animae sine hac speciei productione, quia sunt puri actus, vt supra est statutum. Quare relinquitur alter modus illis conueniens, qui est intelligere per essentiam. Quaerat autem quis duo. Primo, quid sit hoc intelligere per essentiam. Secundo, quomodo acceptum sit, talem intellectionem esse in intelligentijs. De primo sic respondetur. Talem intellectionem esse illam, qua aliquis intellectus intelligit se toto, non per facultatem substantiae adiunctam; ita vt sicuti essentia est intelligens, ita eadem sit intelligibilis. Huic modo est contrapositus modus intelligendi, qui est per potentiam; quippe qui est per facultatem adiunctam essentiae, &per passionem ab obiecto. De secundo asserimus, quod id accipitur ex nostro intellectu in habitu, qui factus singula per seipsum operatur, &seipsum intelligit. Accipimus igitur ex hoc, quod in nobis experimur, quod vbi est praesens intelligi bile, &intellectus, nisi adsit impedimentum, quod non potest esse in separatis, fit intellectio. Vbi igitur haec erunt iuncta per essentiam, ibi intellectio fiet per essentiam. Quod autem in intelligentijs intelligibile sit per essentiam coniunctum intelligenti, clare patet; quia, cum sint formae separatae, sunt per essentiam intellectus, cum sint sine materia, sunt per essentiam intelligibiles. Vnde consequitur, vt eadem sua essentia sibi adiungant intellectionem. Et hoc est quod Philosophus semper eas vocat, substantia actu entia. Hoc vero de omnibus intellectibus separatis a Philosopho pronunciatur. Nam, quod de mente in 12. Metaphysic. scribitur, id conuenit omni bus; tunc enim omnes consideratae, quatenus sunt intelligen tes, vniuntur in ratione mentis, quod totum fit respiciendo Platonem, qui mentem ponebat infra bonum, &ambo ista accipiebat tanquam duo principia. Vult Aristoteles, MenMens quid apud Aristot. tem nihil aliud esse, quam totum hoc ens abstractum, a quo dependet coelum, &natura, quatenus est ens intelligens. Et Bonum vniuersi nil aliud esse, quam ordinem in rebus, proBonum quid apud Aristot. uenientem ab eadem natura abstracta, quatenus habet seriem sub vno primo fine, &primo totius entitatis principe.