Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 340
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo dicet de hac Mente, id omnibus competet Intelligentijs, atque ostendens Philosophus, quomodo huic Menti conueniat intellectio, cum non concedat ipse talem Mentem diuersum quid existentem a propositis Intelligentijs, ideo intendit, vt quod dicetur de ipsa, sit communiter ap plicandum intellectuali substantiae in omnibus intellectibus separatis, &idcirco in litera colligebat. Cum igitur non sit diuersum id quod intelligitur, &intellectus, quaecunque non habent materiam, idem erunt ac intellectio vna eius; sic enim statuit hanc Mentem, quam Plato substantiam per se distinctam po nebat, nihil aliud sibi esse, quam istos Intellectus nomine mentis aeceptos, prout considerantur, quatenus intelligentes. Sic etiam disputans de Bono Vniuersi, constituet illud non esse quid separatum, quemadmodum dicebat Plato, sed ipsum mundi ordinem prouenientem a primo intellectu, qui sit huius causa, prout est totius entitatis princeps. Expositores aliter introducunt, &Auerroes ait, esse quaestionem de Deo, quem intelligit primum intellectum, &de eius intellectione. Potest autem conferri hic locus cum alijs, quae in Moralibus habentur, &videbitur a nobis bene dictum, Mentem accipi a Philosopho quasi cumulum Intelligentiarum. Hic quidem sic loquitur. Siue enim nihil intelligat, sed perinde se habeat, vt dormiens. In 10. ad Nicomachum capite 8. de Deorum natu ra &conditione idem dicit. At viuere Deos omnes existimant, quare &operari. Non enim, vt de Endimione dicitur, dormire eos oportet. Cum supra proponens Mentis felicitatem dixisset. Mentis autem separata est, de ipsa enim hoc tantum modo est dictum. De ipsa enim hoc exquisite tractare maius est quam praesen ti proposito conueniat. Quamuis enim velit illa applicare homi ni, quatenus est quodammodo Mentis particeps, tamen ea pronunciat de Mente secundum se accepta, &de intellectibus speculatiuis, accipit enim Mentem, vt quid commune Dijs omnibus. Quare redeundo ad dicta, quod dicitur hoc loco de Mente, omnibus conueniet Intelligentijs; praestantius tamen primae, quia sub ea omnes aliae constituuntur, &omnes quodammodo ab ipsa deflectunt. Ita etiam Auerroes. Et sic debet esse in omnibus alijs Intelligentijs abstractis. Quod igitur de Mente dicitur, intelligatur tanquam disputatum communiter de omnibus intelligentijs, cum ea varietate quae explica bitur, ijs tribuendum. Primo enim exactissime competet alijs modo singulis congruo. Sic etiam Bonum Vniuersi ab omni bus pendet Intelligentijs, quia, cum dixit Philosophus. Atali principio dependet Coelum, &Natura, intelligit nomine talis principij totum ens abstractum, maxime tamen dependet a primo intellectu.