Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 341
Unproofread scanNot analysed yet
Est igitur instituta illa disputatio, quasi ad redarguendum Platonem, quia nec aliam Mentem, quae sit prin cipium, praeter ista, oportet cogitare, nec aliud Bonum Vniuersi, tanquam principium separatum, &a propositis diuersum; in his enim omnia seruantur, quae seruari oportet. Cum tamen res ita se habeat in disputatione Aristotelica, nos gratia distinctionis doctrinae nunc accipiemus ea, quae ibi dicuntur, tanquam dicta de primo Intellectu; deinde cum de alijs loquemur, eadem illis applicabimus modo singulis conuenienti. Quaerit igitur Philosophus, quid Mens intelligat, &grauem admodum disputationem habet, sicut decet eum habere, qui de re grauissima loquatur. Et quemadmodum obscuritas habet maiestatem; ita paulo obscurius disserit. Nos planius acturi ita distinguimus. In quatuor versatur Philoso Distinguitur disputatio Phi phi disputatio. Quod mens actu intelligit. Quod intelligit solosophi in quat lum seipsam; quod sua intellectio est sua substantia; quod est tuor partes. simplicissima intellectio, &quantum ad compositionem rei, &quantum ad compositionem temporis; adeo vt non possit homo ex seipso firmius, &mirabilius cogitare de re adeo pre ciosa, quam ipse cogitarit, &pronunciarit. Quod igitur actu Prima pars. debeat intelligere (non autem se habere in potentia ad intelli gendum vt nos per nostrum intellectum in habitu existentem, &singula factum, qui potest tunc per se ipsum operari) inde edocet, quod se haberet vt dormiens; esset quippe in defectu. Si enim potest intelligere, non autem intelligit, est in defectu intellectionis. Interim vero quam operationem potest habere praestantiorem, &honorabiliorem intellectione? Quod au Secunda pars. tem intelligat solum seipsam, ita demonstrat. Sic intelligit aliud quippiam, aut intelligit semper idem, aut aliàs aliud. Si intelligit aliàs aliud, &sic habet intellectionem cum diuersitate; an bona sunt omnia quae intelligit; an intelligit etiam quaeuis vilissima, ita vt nihil intersit, intelligatne abiecta, &mala; an etiam opposita?