Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 353
Unproofread scanNot analysed yet
de Generatione, ad lancem reuocaturus dicta Platonis, &Democriti de magnitudinibus indiuiduis, quae principia entium ponerentur, ex ea disputatione futurum conspicuum, quantum differant qui Physice, &qui Logice considerant. Hoc mihi nunc licet Documentum. vsurpare; ex hac scilicet disputatione de cognitione primi Intellectus, dum nos in Peripato sistimus, facile posse apparere, quantum differant, qui de rebus diuinis solis fulti naturalibus principijs disserunt, ab his, qui altiori lumine illustrati de ijsdem pronunciant. Dum enim in solis Philosophi dictis consistentes dicere debemus, possumus forte aliquid dicere ad ingenium, non tamen dicere plene ad rei naturam. Ita hi, qui modos suprapositos, &alios tales proposuerunt. Ita &quicunque de hac re citra Theologicam veritatem sermonem instituit. Nihil ergo mirum, si pleni sunt difficultatum modi omnes propositi; si &rationes inanes videri possunt; si ipsa Philosophi sententia imbecilla est, &dum studiosa est circa primi intellectus nobilitatem de illius nobilitate valde detrahit. Sed nos, vt supra diximus, quaerimus non quid sit de re; neque enim hoc ab Arist. quaereremus, sed quid dixerit vir sa pientissimus habitus inter omnes sapientes totius vetustatis. Omnis actus abstractus est intellectus, id cognoscimus ex no Scopus disputationis. stro intellectu, qui, cum sit facultas animae, ideo est facultas intelligens, quia non est mistus corpori. Omnis item actus abstractus est intelligibilis, quia ratio intelligibilitatis pendet ex abstractione; ita Themistius cogitabat posse concludi abstracta esse nobis magis intelligibilia, quia magis participarent rationem intelligibilitatis. Si igitur eadem ratione formali intellectus abstractus est intellectus, &intelligibilis, sicut est intellectus per essentiam, ita oportet, vt sit intelligibilis per essentiam, &consequenter, vt sua intellectiuitas, &sua intelligibilitas sint sua ipsius essentia. Intellectio non est quid distinctum ab intellectu, &intelligibili, quia nihil aliud est, quam coniunctio horum duorum sub actu iudicandi, ergo etiam intellectio erit eiusdem substantia. Tunc enim intellectio differt ab intelligente, &intellecto, quando procedit ab aliquo extrinseco, hic vero nullum extrinsecum concurrit, quia vtrumque ad ipsam requisitum est essentia primi intellectus.