Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 354
Unproofread scanNot analysed yet
Nec manet dubitatio, si primus intellectus intelligendo seipsum debet etiam intelligere suam intellectionem, oportet esse intellectionem intellectionis; eodem enim actu intelli git se intelligibilem, &intellectionem, qua se intelligit. Sic etiam contingit in sensibus. Visus quippe actu existens, quia idem est actu illud visibile, quod videt, videndo ipsum obiectum videt se videre, &non videt se videre per aliam visionem. His ita constitutis, iam ad considerationem propositorum modorum ita deuenimus. Auerroes reprobat Themistium, quia dicebat sequi ad illius positionem, in primo intellectu non esse idem intellectum, intelligibile, &intellectionem. Si hoc idem sequatur, etiam ad omnes alios modos, illi similiter non erunt admittendi. Sequitur autem cum exigua varietate ad omnes. Quoniam vero versamur in rebus difficillimis, ideo operaepretium est paulo liberius disputare, ita enim facilius aperietur, quid sit magis rationabile. Communiter itaque de hac intellectione, qua primus Intellectus intelligat ali quid extra se, primo dubitabimus; deinde particulariter considerabimus quaecumque sunt particularia consideranda in quolibet propositorum modorum. Est Philosophi propositio passim recepta, quod intellectus est res, quas intelligit. Intellectus, ait ille, res ipsa est. Si ergo primus intellectus intelgit alias res extra se, oportet, vt sit quouis modo illę ipsae. Hoc potest cogitari multis modis; vel ratione idearum, quod a Philosopho multipliciter est reprobatum, neque nos hic circa ideas digredi in animo habemus; vel per modum Auerrois aut Themistij, aut D. Thomae, aut Zimarae, aut aliorum Auer roistarum, siue etiam Scholasticorum in Aristotele versantium, qui omnes modi considerabuntur, &si illorum nullus videbitur accommodatus, iam ista extrinsecorum intellectio erit in ambiguo. Nunc communiter ex hoc principio ab Dubitatio pri ma. omnibus quaeri potest, quomodo dici potest in primo actu esse materia prima? neque profecto huius ideam ponit PlaDubitatio seto.