Latin
356
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 356-2
Unproofread scanNot analysed yet
nis est terminata. Praeter haec in similitudine caloris ignei, quam ponit Auerroes, est multa consideratio. Qui cognoscit calorem ignis, cognoscit naturam caloris, quia calor ignis est de formalitate omnis caloris; non est autem primum ens. Eodem modo de formalitate omnis entis; ita enim reuerteretur, opinio Parmenidis, &Melissi. Sed &in hoc, quod vult Auer roes, suum modum facere intellectionem absolutam contra Themistium, qui facit respectiuam, est aliqua consideratio. Prima entia accipiuntur tanquam principia entis. In principio 6. Metaphysicorum. Principia &causae entium quaeruntur, &patet, quod prout entia sunt, In principio 12. Speculatio de substantia est, siquidem substantiarum principia, &causae quaerun tur. Vnde abstracta sunt quidem entia, sed ita entia, vt simul sint principia entitatis. Quare Auerrois opinio propemodum reuertitur ad id, quod dicitur primum Intellectum cognoscendo se ipsum vt principium, alia cognoscere, quorum est principium, quod est dictum Themistij minime probatum ab Auerroe. In alijs Auerrois dictis possunt esse hae considerationes.