Latin
357
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 357
Unproofread scanNot analysed yet
Ait Auerroes, multa intellecta distingui in intellectu intelligente, &fieri vnum prout intelligens, &intellectum in eodem, aut distinguuntur, aut sunt vnum. In quo dicto cadit talis consideratio. Multa fieri vnum contingit duobus modis, aut vt fiant vnum sine vlla diuersitate inter se, &hoc pacto primus Intellectus non intelliget res prout distinctas, &diuersas, quare in intelligendo esse falsus; aut vt fiant vnum cum diuersitate inter se, &tunc non erit vna indiuisibilis intellectio. Sic dicebat Aristoteles contra Melissum, vnum vt continuum non esse magis vnum, quam multa: Ad quam similitudinem dici potest, quod haec intellectio, in qua intellecta sunt vnum cum diuersitate, non erit magis vna, quam multae; &sic non erunt in primo Intellectu idem indiuisibiliter, &omnino simpliciter intellectus, intellectum, &intellectio: Si autem iste Intellectus intelligit omnia vt vnum, seruata tamen rerum diuersitate, intelliget sane duo contradictoria vt vnum. Quod obijciebatur Parmenidi, &Melisso, quatenus dicerent omnia esse vnum ens ratione. Est quidem in nostro intellectu esse duo contraria vt vnum, quia vniuntur in vno iudicio, sed nostra cognitio est accidens; in primo autem intellectu cognitio est substantia, &in iudicio duo con traria considerantur, vt vnum obiectiue ad terminandam cognitionem; in essentia autem primi intellectus, cuius intellectio est eiusdem substantia, oportet ista fieri vnum essentialiter. Non potest etiam habere indiuisibilium esse multitudo intellectorum, in qua seruetur eorundem diuersitas, quam habent vnio partium in continuo, quod definitur esse illud, cuius extrema vnum sunt, &quod dicitur in 3. de Anima, indiuisibile, &coordinatur indiuisibilibus secundum formam. Aristoteles tamen in primo Physicorum contra veteres dedu cit, quod si ens est vnum vt continuum, ens erit multa, quia continuum est diuisibile in multa, quare multitudo intellectorum sic vnita non desinet esse multitudo, &sic tolletur ab intellectione primi Intellectus vnitas, simplicitas, indiuisibilitas. In aliorum dictis haec quaerenda. Dicunt primum Intellectum in se omnia adunate cognoscere; ita tamen, vt cognoscat illa distincte secundum esse proprium, quod habent in suis esse proprijs.