Latin
36
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 36
Unproofread scanNot analysed yet
Tres igitur istę fuerunt secundum tres conditiones enumeratas, quas ma teria videtur afferre illi, quod eam habet. Quidam dicunt esse in coelo materiam, quatenus materia dicit quantitatem, dicentes coelum esse formam quantitati subiectam, &hac ratione dici, coelum habere materiam. Alij dicunt, coelum habere materiam, prout materia dicit subiectum motus localis, &isti sunt Auerrois sequaces. Tertij dicunt, coelum habere materiam, prout materia est altera pars compositi, &horum qui dam eam ponunt eandem cum materia sublunarium; quidam ab ea diuersam. Quae omnes sententię sunt sigillatim conside randae, vt eam, quae probabilior videatur, tandem seligamus. Ponuntur fundamenta opinionis dicentis coelum eße formam quantitati subiectam.