Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput II. VEMADMODVM in schola Auerrois excogitatum fuit nouum quoddam genus materiae, quae de se actu existat, &corpus simplex debeat appellari; ita ab alijs inde forsitan ad nouas inuentiones excitatis, fuit adinuentum nouum quoddam genus formae, quae nec sit actus materiae, nec sit in serie formarum a materia separatarum; sed extenda tur, &suapte natura in molem sese proferens, quantitati subijciatur. Dixeruntque isti, coelum, seclusa intelligentia, esse talem formam. Cui opinioni forte existimant fauere Themistium, qui, vt est apud Auerroem 8. Metaphysicorum commento 12. ait Solem, Lunam, &Stellas, aut esse formas sine materijs, aut habere materiam per aequiuocationem. Quod habet &Auerroes in libro de Substantia orbis cap. 5. Supponunt defensores huius opinionis, coelum esse simplicius quatuor vocatis elementis, arguentes ex motu; quia sicuti se habet de motu, ita se debet habere de natura mobili, sed motus circularis est simplicior recto; etenim non habet terminorum compositionem, quam habet rectus, ergo corpus, quod eo mouetur, debet esse simplicius corporibus, quę recta mouen tur.