Latin
360
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 360
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc colligamus dictum Aristotelis simpliciter esse accipiendum; quod intelligit primus intellectus se solum, &nihil extra se quouis modo: Etenim intelligere vt in seipso comprehensa omnia entia, quia inferiora contineantur in superioribus, est non plene &perfecte intelligere. Sic dicebat Aristoteles in prooemio librorum de Anima decipi eos, qui de anima humana loquentes, putant se de omni locutos, idest de anima, quatenus est anima, cum tamen omnes partes in ipsa includantur. Ratio autem pro Aristotelis positione sic colligatur. Causa cur intellectus, intellectum, &intellectio in primo Intellectu vnum sint, est, quia vnica est ratio formalis intelligibilitatis, intellectiuitatis, &intellectionis, vt supra est ostensum; si autem intelligit aliquid extra se, oportet multiplicari rationes formales intellectionis, quare non erunt amplius idem in eo intellectus, intellectum, &intellectio. Quod autem oporteat has multiplicari, ita patet; Intelligit per essentiam, quare si intelligit, &se &alia, oportet illius essentiam esse repraesentatiuam non solum sui, sed etiam aliorum, quae per eandem debent intelligi. Non potest autem hoc esse eadem ratione formali, quia saltem est variatio rationis absolutae, qua seipsam repraesentat, &rationis relatiuae, qua repraesentat alia. Vbi autem varietas absolute, &respectiue, &ibi est varietas rationis. Sic Aristoteles, tertio Physicorum textu decimo dicebat: Aliud est color vt color, aliud color, vt visibilis. Respondetur rationibus, &considerantur glossae ad dicta Philosophi. Caput VI.