Latin
361
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 361
Unproofread scanNot analysed yet
VAMVIS hae rationes videantur induxisse ad eos modos inueniendos quos considerauimus, quia sunt habitae magni momenti, &propter illas creditum est fieri non posse, quin primus Intellectus omnia intelligat; nihilominus nos, qui nunquam vidimus Aristotelem declarare, quomodo intelligat extra se, non dubitamus, quin illis possit responderi. Soluitur prQuantum igitur ad primam attinet, non est periculum, vt mum argume propter hoc in Deo inducatur ignorantia; eius enim non est tum probans capax, quia ignorantia est priuatio in subiecto apto nato, qua Deum cogno scere alia exlis non est Deus. Ignorantia itaque dicit defectum, quando tra se. ignorantia est eorum, quorum scire est de perfectione scientis, sicut est de perfectione intellectus philosophici intelligere materiam primam, &priuationem, quia his ignoratis oportet plurima ignorari, atque ideo defectus est ea ignorare, quia sine illorum cognitione non possumus philosophari de rerum naturis. Non est autem de perfectione intellectus philosophici scire artem nauigandi, quare in Philosopho talis ignorantia non dicit imperfectionem. Quod igitur putant Deum, cum sit optimum in entitate, debere omnia scire, ignorat Ari stoteles, quomodo conueniat. De ratione boni est, vt sit appetibile; sic bonum definiunt, quod omnia appetunt, de ratione finis est bonitas, quare Deus omnium finis per essentiam, habet esse optimum per essentiam, ac proinde per essentiam omnia ad se rapiens, &ordinans adque nihil ordinatum, absque intellectione prodeunte extra se ad quaelibet alia habet optimum, a quo deficeret, si talem intellectionem haberet. Quod dicunt, Deum esse agens intelligens, magis Secunda ratio soluitur. ad aures Aristotelis dicerent, esse agens intelligibile, quia agit, prout est intelligibilis, non prout est intelligens. Sed hoc partim dictum in tractatu de Natura Coeli, partim dicetur infra in propria disputatione. Quod contendunt, non Ad tenium. posse causam cognosci, quin causata cognoscantur, partim su pra consideratum, partim infra exponetur. Causalitas enim dependentiae est causalitas extrinseca, quae nihil habet huius necessitatis, alioquin etiam, vt supra dictum est, cognitio primi debet esse absoluta, non respectiua, vt sit cognitio sine defectu. Aristoteles contra Empedoclem loquitur ad hominem ex suppositione Empedoclis, qui ponit ex pluralitate intellectorum.