Latin
364
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 364
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est operatio studiosa, quae Philosophum decet, nec operatio studiosa quaerit praemium, quippe quae sibi ipsi est praemium, hoc ergo nihil est ad ostendendum, Aristotelem fuisse opinatum, Deum omnia intelligere. Quod dicunt, dici primum intellectum dare Prophetiam, id posset declarari ex coniunctione intellectus agen tis cum possibili, ex qua est perfectior &imperfectior intellectio, prout ea plenior est, aut minus plena; sed talia populariter proferuntur, vt etiam illud, quod fecit masculum, &femi nam. Natura enim ratione primi finis est ordinata; requirit hic ordo, vt vbi non potuit sexus pro generatione complenda coniungi, ibi fuerit distinctus, hoc autem est sine necessitate alicuius cognitionis ex solo naturae ordine. Facta igitur haec sunt primo fine omnia disponente, &sic ipsi attribuuntur. In Moralibus semper populariter loquitur, ea enim, quae ibi traduntur, ad vsum legum traduntur, &dicebat Philosophus in secundo Metaphysicorum, multa esse puerilia in legibus. Sic etiam loquitur in libro de bona fortuna, si est Aristoteles, qui loquitur; vt &quando dicit, Deum amare sapientem, quod tamen potest habere declarationem ex perfecta coniunctione intellectus agentis cum possibili. Quae postea indigent longiori declaratione, quam sit illa, quae est praesentis opportunitatis. Alia quae dicuntur, &videntur ma gis scientifica, non difficulter resoluuntur. Quod dicitur, virtutem superiorem posso quod potest inferior, praestantiori modo, esto verum, si fit superior in eodem genere, vt sensitiua vegetatinae, si de vtriusque perfectione sit illud opus, quorum neutrum est in casu nostro. Quod dicunt non posse se distincie cognoscere, nisi cognoscat omnia a quibus differt, habet responsum ab Aristotele dicente contra Speusippum, posse hominem distincte cognosci ignoratis alijs. Et alioquin argumentum posset aliquid esse, vbi cognitio est per discursum, vbi sumus in eodem genere cognoscendorum, quorum neutrum hic reperitur. Fiunt etiam obiectiones ad dicta Philosophi, &adhibentur eisdem glossae. Quod sic est considerandum. Dicunt videri falsum, quod intelligere vilia sit fugiendum, quia intelligere est per se bonum. Addunt, quod Aristoteles dicit notitiam esse bonum honorabile.