Latin
365
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 365
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hic potest haberi consideratio Alexandri, vtrum viuere sit per se bonum. Non videtur autem esse, quia datur bene viuere, ♂ quare videtur indifferens, vt est etiam intellige re, quod trahit secum intelligibile. Vnde intelligere includens intelligibile, debet specificari ab intelligibili. Sic AriIntelligere specificaturab stoteles sequitur, quod habent praestantiam scientiae a subieobiecto. cto; &dicebat intellectorum diuinarum naturarum, licet exiguam, praestare cognitioni inferiorum naturarum; &dicebat intellectionem, &intelligibile esse relatiua, quorum vnum includitur in esse alterius. Quare intelligere non est de se bonum, nisi quatenus includit intelligibile, sine quo nullo modo esse potest. Vnde obiectum omnino concurrit ad intelligere non tanquam aliquid adiunctum, sed tanquam illius essentialiter constitutiuum. Atque ideo multum refert, quale illud sit, vile, aut nobile. Aiunt item contra dictum: Melius est quaedam non videre, quam videre. Affirmatio est melior negatione; aduertant, quod arguunt a diuisis ad coniuncta. Melius est videre, quam non videre, ergo melius est videre vilia, quam non videre, &affirmatio vt affirmatio, est melior negatione, affirmatio vero vt de re affirmata, non est melior, nisi res sit melior. Et quod dicunt, nullum electurum caecitaNullus eliget potius esse caetem prae visione, id dicunt Democrito. Nos autem putamus, cum, quam vihominem sapientem, si damnaretur, vt videret semper turdere. pia, &nefaria, electurum potius caecitatem. De ijs, quae adObiectiones ex cęli anima iunximus nos, propter coeli animam, &Aristotelis rationem, re soluuntur. ita statuendum. Anima coeli non mouet aeterno tempore sua sola causalitate, vt dictum est in tractatu de Natura coeli; si autem mouet per potentiam, mouet per potentiam determinatam essentialiter, vt etiam coeli compositio est essentialiter determinata, veluti supra est constitutum; quare non potest non mouere eo motu, quo mouet, quo motu semper adimplet, sine vlla mobilis contraria inclinatione, totam suam potestatem.