Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 37
Unproofread scanNot analysed yet
Quare colligunt, coelum non debere esse compositum ex materia, &forma; ita enim non erit magis simplex quam elementa. Quod autem debeat esse forma, non materia, facile ostendunt tali ratione: Coelum, prout est corpus, habet aliquam virtutem agendi; sed agere attinet ad formam, non ad materiam, ergo coelum, prout est corpus, est forma, non mate ria. Virtus vero agendi, quam tribuunt corpori coelesti, est vir tus influendi, &illuminandi. Quando igitur dicit Philosophus, coelum habere materiam, dicunt ipsi, quod materiam ponit pro partibus quantitatiuis. Ponitur opinio Auerrois. Cap. III. VCCEDIT alia opinio, quae dicit; coelum habere materiam loco mobilem, prout scilicet dici tur materia quidquid est subiectum motus, quae ponitur fuisse Auerrois opinio. Haec autem varie accipitur ab his, qui cum isto Doctore sunt philosophati, &tot circa eam sunt dicta, vt difficile sit vitare inuolutiones. Omnes tamen in hoc conueniunt, separatata intelligentia, coelum esse materiam actu. In hac postea materia actu declaranda varie se habent. Quidam dicunt, eam esse actu, quia formaliter nullo modo sit actuabilis. Alij dicunt eam esse actu, quia sit determinate actuata per vnam formam, quae sit intelligentia, quam volunt dare esse formaliter orbi coelesti, &non sit actuabilis per aliam formam. Dixi dare esse formaliter, quia etiam aliqui ex primis dicunt intelligentiam dare illi esse, sed effectiue, prout scilicet intelligentia quaelibet dicitur causa effectiua sui orbis: De quibus postea aliquid di cetur Argumentum ad ostendendum coelum esse simplicius quatunt elementis. Argumentum ad ostendendum coelum, prout corpus, esse formam. Glossae ad di cta Aristot.