Latin
Cap. II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 382-2
Unproofread scanNot analysed yet
Alia his addita sic resoluuntur; De primo iam dictum est in postremo Simplicij, ad secundum dicitur, quod dependebunt aequaliter omnia a primo, quia aequaliter est finis omnium secundum conditionem propriae naturae; alia quippe disponit immediate, simili modo ac dicebat Aristoteles octauo Physicorum, declarans quo pacto sub eodem primo Motore quaedam semper mouerentur, quaedam aliquando sic, aliquando non. Re ctius quaeras a dicentibus omnia immediate esse a Deo producta, cur aliqua aeterna sint, aliqua non. Deinde ibi Philosophus fabulosas responsiones; Nos autem dicimus, non posse recurri ad subiectum, quia supponitur facere ex nihilo, oportet recurrere ad voluntatem; quod Aristoteli placeat nec ne, infra. Ad aliud dicitur, quod vis effectiua est de perfectione in comparatione ad vim passiuam; quare vbi cadit ta lis respectus, ibi est de perfectione esse actiuum in comparatione ad esse passiuum, non autem simpliciter est perfectio esse actiuum. Primum dicit Philosophus secundo de Coelo, Habet optimum sine actione. Quod dicitur secundo Metaphysicorum textu quarto, hoc est, debet ostendi, Metaphysicam esse sapientiam, &Philosophiam per excellentiam; Philosophia est speculatio veritatis, ostenditur ergo ex hoc, quod speculatur entia verissima, quia speculator maxime entia, &veritas est entis comes, quae entia verissima sunt causa veritatis aliorum; siquidem sunt eis causa entitatis, a tali enim principio dependet coelum, &natura; non tamen ideo dicuntur productiua, sed solum in ratione primi entis, qualecumque genus causae contineat. Deinde etiam hoc dicitur de omnibus abstractis, quare ad primam intelligentiam nihil habet proprij, quod non sit amplum ad alias. Quod dicitur in causis non iri in infinitum, libenter accipitur, &respondetur, quod etiam est primum in genere causae efficientis: Videmus semper Aristotelem dicere, Sol, &homo generant hominem, &nihil supra; ratio huius veritatis est clara; primum efficiens debet proportione respondere primo patienti, primum patiens est materia prima, ad ipsam refertur coelum, non aliquid abstractum, quia nullum abstractum est aptum immediate transmutare materiam primam, pro tanto autem abstracta Deus efficiens euadunt efficientia, pro quanto coelo copulantur. Dicunt, omnium.