Latin
Cap. II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 383
Unproofread scanNot analysed yet
Non valet etiam si dat motum, ergo dat esse, illud enim dans operationem dat esse, quod dat illam intrinsece, vt si dat discurrere, dat rationalitatem, quia est forma intrinseca, non quod dat operationem quouis modo, vt color dat videre, nam dat visiuam, quamuis effectiue se habeat ad videre. Quod dicit, fit album non albedo, est verum; sed pro tanto dicitur, non vt fiat subie ctum albedinis, sed quia fit albedo cum actuali inhaerentia, &hic non est idem casus, neque hoc Simplicius dixit, sed posteriores; sic autem tollitur, vt dictum est. Simplicius ipse in hoc videtur habere rubor, quod sicuti habet motum aeternum ab alio, ita ab alio habeat substantiam aeternam; Dicimus, quod habere substantiam aeternam ab alio vt a fine, est verum, quatenus non esset non praeexistente illo fine, nec habet ab ente abstracto motum aeternum effectiue, nisi prout iungitur animae, &sic mediante anima; addicit postea librum Ammonij liAmmonij, &reddit rationem, cur Philosophus non ita paber. lam dixerit, Deum esse causam effectiuam, vt eum dixit esse causam finalem, in quibus dictis nobis hoc occurrit, quod si vera essent, quae proponit Simplicius, nihil clarius potuit dicere Aristoteles, quam hoc quod Deus est causa efficiens. Quid enim clarius, quam id quod habetur ex definitione? si ergo definitio efficientis id concluderet, quod ipse putat nihil clarius &certius dici potuisset, &quid clarius quam id, quod dicitur primo de Ortu, &interitu, si esset id ad propoPhilosophios situm, quod putat Simplicius? Et ratio, quae redditur, cur ficium in rebus recusauerit, est indigna Philosopho, quo enim magis res est declarandis. implicita, eo magis decuit non fugere, sed declarare; versamur enim in rei veritate indaganda, quare vbi potest maior esse occasio deceptionis, ibi oportet adhibere plures, &clariores explicationes. Indignum etiam est Simplicio, dicere, quod nonnulla accepit ab Ammonio, ex cuius libro possit haberi exactior doctrina, dicebat aut nulla sumere, aut potissima, nec rationum cumulus facit doctrinam exquisitiorem, sed earum virtus. Haec Simplicius.