Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 394
Unproofread scanNot analysed yet
Similis deductio ei, quam habet Aristoteles primo de Coelo contra Platonem; Omnino igitur, sicut ex superioribus repugnat primae intelligentiae vis effectiua, sic ex nunc dictis repugnat modus efficiendi, &repugnat intelligentijs esse factas, vt patet supra, &per totum hoc caput opportune. Quod attinet ad Platonem, Mens apud illum non est a Deo effectiua, sed est illi coaeterna, vt lux Soli, diciturque eius filia, prout in eum conuersa ideis repletur, anima mundi est effectiue a Mente opifice, &fit de nouo. Si de nouo fit mundus, &est ligata, &ipsa secundum se, &quatenus mundo coextensa, &vt sic non penitus indissolubilis, &est facta praeexistente materia, anima scilicet malefica in ente inordinato. Principatus, quem Aristotelis adscribit primo enti, consistit in dependentia om nium aliorum ab ipso, vt a fine, qui est solus, &verus principatus, finis enim est causa causarum. An debeat poni efficiens respectu Coeli.