Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 394-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput IIII. Ἔαα VAMVIS &simpliciter, &ratione aliarum intelligentiarum sit remota effectio a prima intelligentia, non tamen hic sistendum, sed etiam remouenda est, quantum attinet ad corpus coeleste; videtur enim particulariter oportere po ni primum efficiens respectu coeli, maxime secundum nostram superius positam sententiam, qui statuimus coelum esse compositum ex materia, &forma. Est autem ad hoc confirmandum textus 51. secundo de Ortu &interitu; dicit ibi Philosophus, vbicumque est materia &forma, ibi oportere esse &tertium, quod est efficiens, quod scilicet sit causa coniunctionis illarum, &non solum in corruptibilibus ait hoc es se necessarium, verum etiam in aeternis. Arguet igitur aliquis ex hoc loco hoc pacto, coelum est compositum ex materia, &forma, ergo oportet esse efficiens istius compositionis, quamuis sit aeterna, dicit etiam Philosophus id etiam esse in aeternis.