Latin
IN SCHOLA PATAVINA
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 402
Unproofread scanNot analysed yet
CAESARI CREMONINI CENTENSIS Apologia dictorum Aristotelis De Via Lactea. ἐσλσθεσκκος ερακορηκο, PROPOSITIO. ONTEMPLATIONEM de rebus supernis esse nobis valde difficilem, ait saepe Aristoteles. Cum enim nostra cognitio ducat originem a sensu, &superna sint a sensibus multum remota, oportet, ea difficulter posse attingi. Inter omnia vero Lacteus vocatus cir culus maximopere est difficultatibus refertus. Qui cum sit res scitu praeclara, &pulchritudine insignis, nondum creditur sciri; &ille Aristoteles, qui dictus est naturae genius, iudicatur eum ignorasse; &ille Auerroes, qui Aristotelem praedicat, tanquam illum, cuius Philosophia prae alijs omnibus careat dubitatione, dicitur Aristotelem hic reliquisse, quod &fertur de Alexandro, solo, ex Simplicij testimonio, legitimo Aristotelis interprete. Adeo vt passim pro certo habeatur, Aristotelem in hac speculatione desciuisse: "iescumque impudentibus sese offert occasio reprehendendi illius sapientiam, atque eum non esse ab erroribus immunem volunt ostentare, in ore habent ante omnia Galaxiam, tanquam sit Philosophus ibi, vt dicunt, deprehensus in flagranti; itaque in primis in tali contemplatione euidentissimus, &inexcusabilis illius error. Ego quidem is non sum, qui plus alijs me scire mihi arrogem; quidquid autem sum, id post Deum Aristoteli acceptum fero.