Latin
IN SCHOLA PATAVINA
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 403
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim &Platonem euolui, &quae extant probatorum sapientum, id fateor, cum fructu feci; sed Aristoteles est polus, in quem se vertant addiscere cupientes. Nunc propositum est viam Lacteam speculari; explorare, quid iste de illa senserit; quid contra illum dicatur, proponere; quid censeam retinendum: non sine spe, quin res eo reducatur, vt sola Aristotelis sententia rationabilis appareat, aliaque omnia illorum inuenta, quantum ab ea discrepent, tantum nullius pretij esse aestiman da. Methodus haec esto. Proponam Aristotelis opinionem prout communiter accipitur. Afferam obiectiones eidem op poni consuetas, &dicam quo pacto ab ea posteriores recesserunt. Adducam sententiam Philosophi, prout ego eam recipio. Soluam obiectiones oppositas. Contradicam alijs sententijs, &hic sistam. Maxime fortunatum laborem meum exi stimans, si contingat, me, vt dicunt alimentorum gratiam aliquam Aristoteli retulisse. Galaxia, siue Lactei Orbis vocabulum quid significet. Caput I. WACTEVM Orbem, Galaxiam Graeci appellant, te) quod aliqui dicunt lactis florem, nomine a can dore deducto. Est autem Galaxia ex Ptolomęo 8. Almagesti cap. 2. Zona non aequalis, ®ulata. Sed latitudine, colore, stellarum frequentia, &situ differens, ac varia; aliquando etiam duplicata: quae ipse omnia ibi sigillatim describit. Porrigitur haec Zona, vt a nostro incipiamus Hemispherio, a circulo Artico, vbi est Cassiopea, cuius magnam partem complectitur; deinde cursus Tropicum Cancri ad occasum declinans, Cycnum ca pit, Tropicum secat; hinc per Aquilam Aequatorem transit, Caudam Scorpionis &laeuam Sagittarij peruadit; inde per Tropicum Capricorni egressa, per aram, crura, &pedes Centaurij progrediendo retrocedit; eundem Tropicum diuidit Argonauim comprehendendo, &aliquid Canis maioris; tandem per alium Tropicum, vbi sunt Gemini, transeundo, Heniochum subit, &per Perseum in Cassiopeam, vnde digressa est, reuertitur.