Latin
IN SCHOLA PATAVINA
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 404
Unproofread scanNot analysed yet
Duplicatur autem a Cycno incipiens ad Ophiulcum porrecta, quare extenditur per multas imagines, Cassiopeam, Cycnum, Aquilam, Scorpionem, Sagittarium, Centaurum, Argonauim, Canem, Geminos, Heniochum, Perseum, quasdam magis, quasdam minus continens. Et praeter stellas multas istarum imaginum, quas comprehendit alias insuper plures continet, spatia imaginum replentes, quae nec ordinem habent, nec certam imaginem con stituunt, atque ideo Sporades, idest sparsae nominantur, quae sunt ibi plures, quam in alia coeli parte, etiam in Zodiaco; atCirculus maque vbi duplicatur, ibi sunt, &plura, &magis frequentia, &ior, cur sic ab maiora sidera. Hunc circulum vocat Aristoteles maximum; Aristot. voca& quaerunt qua ratione. An quia coelum aequaliter diuidit: tus. An potuis ob latitudinem. Si, quia coelum aequaliter diuidit; quaerunt quid hoc conferat ad id, quod Aristoteles demonstrare instituit. Ait Ioannes Grammaticus, conferre, quia sidera in maioribus circulis rapidius feruntur. Sed hoc verum est de circulis acceptis secundum coeli latitudinem, non de circulo secundum longitudinem extento. Quod cum vidisset etiam Ioan. Grammat. non tamen studuit de alia ratione affe renda, quippe incensus desiderio reprehendendi Aristot. Ait Vicomercatus, dici maximam, latitudine, quod videtur consen tire Ptolomaeus, qui ideo ipsi, nomen circuli negauit, &Zonam eum maluit appellare, magnam ex hoc volens indicare latitu Auctoris radinem. Et ait Vicomercatus illum fortassis Zodiaco esse latio. tiorem. Maximum puto ego appellari, quia totum cingat. Id enim videntur praeseferre Aristot. dicta, dum magnum eum totius coeli Cometam vocat, per totum scilicet coelum stellas comprehendentem. Quod hoc conferat ad Aristotelis intentionem, &ad rem ipsam, nos suo loco ostendemus. Ponitur, quid existimauerint Interpretes de Aristot. sententia, &eorum ab illa recessus.