Latin
CAESARIN
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 46
Unproofread scanNot analysed yet
luminosa nisi ab alio, sicque fit luminosa a Sole, vt terra ab igne. Puto ego intelligi ab igne in se admisso, sic enim dicitur Luna radijs in se absorptis illuminari. Confirmant positionem ostendendo, quod non sit astrum, quia, si esset astrum, deberet lucere vt alia astra, quod non facit, immo nos videmus eam Solis lumen impedire in eclipsibus, ac si Solis radius in noctem, &tenebras incidat, quod expressit Empedocles. Dißipat in terram radios, cum desuper orbis, Et terrae spatium tam latum lumine priuat Quam latum Glaucae Lunae complectitur orbis. Addunt non esse stellam, quia si est stella non debuit a Sole illuminari, sed oportuit sibi occurrentibus Solis, &Lunae luminibus ea inuicem misceri. Esse terram sic confirmant. Tria sunt, quibus a Sole lumen actidit, Terra, Aer, Luna, nec magis illuminabitur Luna, quam aer, &terra; quare oportet Lunam esse similis naturae istis, similis enim naturae sunt quae ab eadem re affici eodem modo solent. Quod autem terrae sit cognata inde patere existimant, quod eadem faciunt terra, &Luna, nox quidem est vmbra terrae, sicut defectus Solis est vmbra Lunae; quocirca si effecta his similia oportet ea esse similes causas. Aiunt autem, de macula decernentes, Lunam habere profunditates, &rupturas, aquam, aut aerem caliginosum continentes, in quas Sol suo lumine non penetrat. Quapropter reflexionem dissipatam facit, vnde prouenit ma culosus ille aspectus. Aliae apud alios leguntur opiniones. Quidam facile se expediunt, quod haec sit conditio Lunae natiua. Alij in rarum &densum causam referunt. Sed aliqui, ex Auerroe dicunt partem illam nebulosam esse partem den siorem: nonnulli, ex eodem Auerroe partem nebulosam esse partem rariorem. Quidam addentes aliquid vni ex dictis opinionibus, aut duas ex illis in vnam coniungentes nouum aliquod componunt commentum. Sunt qui dicant eam esse effigiem maris, &montium, Luna veluti polito speculo existente. Sunt qui opinentur illam maculam apparere ob corpus interiectum inter Lunam, &nos, quo impediamur a videnda Lunae claritate.