Latin
CAESARIN
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quam opinionem posuit etiam Auerroes, aiunt autem hoc corpus aut esse terrae sordes illuc raptas cum humore; aut simpliciter esse vaporem quem trahat Luna. Albertus fingit maculae quandam monstrositatem. Ait esse figuram Leonis habentis caput versus orientem, supra cuius dorsum sit arbor transuersaliter sita, &imago hominis lateraliter haerentis, cuius pedes sint versus posteriora Leonis; videri autem hanc figuram melius post plenilunium; quę quidem ita varie dicta, sunt consideranda quantum decet. Considerationes.