Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vult deinde Clearchus Lunam esse astrum aethereum, &luciferum; Lucidis infractio visus a perspectiuis denegatur. Et quod vtitur Iride ad rem declarandam, non est forte penitus congruum. Ad Iridem faciendam concurrunt Sol &nubes; ibi Sol est lucidus, &fit lucis illius a nube rorida refractio; in hac apparentia Luna ipsa est lucida, a qua fit refractio, mare tenebrosum, cuius sit refractio. Quare opposito modo se res habet, vnde an bene hinc inde transferatur incertum est. Est etiam alia diuersitas. In refractione enim Iri dis videtur lumen Solis, non figura, in hac apparentia figura aspicitur. Puto insuper, si hoc esset, non posse videri maculam ex qualibet parte terrae in eadem Lunę regione, &eodem mo do se habentem, quia variatur semper speculum ad mare, attamen vbique semper eodem modo se habet faciei aspectus. Quod ponit tertia sententia, est penitus remotum a ratione De tertia sententia. philosophandi, atque ideo forte ibi in Lucium cauillus, quod honestis verbis res absurdas velaret. Cur enim ex aere, &igne Luna, non alia astra? quae aeris illius qualitas caliginosa? &cur? ignis ille carbonosus cur? Sint nobis satis ea, quae affert Plutarchus. Nam alioquin ab Aristotele habemus, non posse illic esse elementa, &coelum esse quintum corpus substantia ab illis diuersum. Aiunt isti, aerem illum superficiei incumbere, quod reddit positionem magis impossibilem. Aerem quippe videmus in cauis terrae, quo lumen non perua dit, manere obscurum, at eum, qui foris terrae circumfunditur, totum illustrari; quocirca non oporteret in plenilunijs cerni has maculas, sed aut occultari, aut minui, totamque Lunam fulgere, Sole totam occupante. Ignis etiam, qualem hi ponunt, non durat, nisi alatur, quod significarunt, qui Vulcanum claudum faciunt, &ideo baculo, quo sustineatur, egentem, ignem quip pe, notant, sine ligno non progredi, vt nec claudus sinescipione. Quomodo igitur tantus aer subijt Lunae, quae ignis est? Quomodo ab igne non mutatur? Motus rapiditas quomodo illum non accendit, si apud nos accendit cometas, &De octaua opi alia in aere? Aliae opiniones, sub his sunt factae. Qui dicunt fanione. ciem Lunae esse refractionem marium, &montium, vrgentur dictis contra Clearchum. Quaeri autem posset, cur non fiat haec refractio etiam in partibus coeli perspicuis; videmus sane crystalla etiam plumbo non delinita habere apparentes fractiones. Luna etiam non est substantiae tam purae, vt dici mereatur speculum tantae puritatis. Qui dicunt, corpus interiectum facile enuntiant.