Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dicant quale corpus in sphaera actiuo rum, &passiuorum est idem semper; non enim potest ibi con tingere, vt in lacte, si debet esse tale corpus, quod impediat Lunae aspectum in ea parte. Habebit etiam tale corpus proprium aspectum, quare debebit contingere aspectus varietas. Idem est de omnibus qui dicunt aut vaporem, aut terrae sordes. Mutantur enim vocabula, res non mutatur. De figura Alberti nihil est, quod dicamus; quaerimus de macula quid sit, non de illius effigie, quam pro libito quisque sibi formet, nihil ad rem nostram. Consideratur opinio Pythagoreorum.