Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 50-3
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. ANC sententiam latius, quam alias persequitur Plutarchus, quare &nos eam proponimus seorsim considerandam. Putant igitur isti, Lunam esse terram, qualis est nostra; in gy a Erum moueri multiplici motu, &habitari. Id habet Plutarchus in libro de Placitis Philosophorum, a maio ribus, &pulchrioribus animalibus, quinquies decies nostrorum qualitatem continentibus; neque vllum excrementum eijcientibus, Maculas illas esse asperitatem montium, rupturas vallium, vt nostra in terra conspicitur. Tentant autem isti respondere obiectis, vt est apud Plutarchum, quod &ego referam, sed breuius, qui plura voluerit, ipsum adeat. Antea vero quam aliquid dicam, admoneo, huiusmodi sententiam proponi, vt iocosam. Neque est Pythagoreis insolitum philosophari ad vsum legum, immo pleraque omnia apud illos talia sunt. Non est etiam eisdem nouum fabulari de rebus maximis. Aristoteles de illis loquens, primo de anima tex. 53. Tan quam contingens sit, secundum Pythagoricas fabulas, quamlibet animam quodlibet corpus ingredi. Habent tamen &eorum dicta suas cogitationes, &suas ad obiecta responsiones, suas etiam verisimilitudines. Obijcitur, quod sit de natura terrae esse in centro, illuc enim videmus ferri quidquid terrae, quod casu aliquo supra fuerit translatum.