Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 53-3
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora, aiunt, non habere procliuitates ad locos, sed ad proprias vniuersitates, quod ab Aristot. 4. de Coelo text. 22. est reprobatum, quia, si ratione similitudinis ad suam vniuersitatem mouentur terrae partes, itidem &ignis, &aliorum nihil erit in vniuerso ordinatum. Si enim supponamus terram esse in concauo orbis Lunae, illuc ferri oportebit eius partes; &sic nihil minus ille erit terrae locus, quam iste; quare consequenter nul la rebus sedes in mundo determinata, ac si casu regatur, vt Democritus dixit. Hoc vero est, mundum non esse mundum, qui in ordine rerum ineuitabili debet esse constitutus. Quod, si ad nihil aliud, quam ad suam vniuersitatem, mouentur grauia, respondeant, cur feruntur secundum lineas rectas? ratione vniuersitatis hoc certe nihil necessarium. Opus ergo est esse terminum natura constitutum, in quem dirigantur, qui sit eis ratio huius rectae delationis, &erit grauibus locus deorsum, leuibus locus sursum. Quem eundem terminum etiam satis ostendit id, quod vel ipsi fateantur oportet, terram, scilicet, conglobari; nisi enim sit hic terminus natura pręfixus, vix som niantes poterunt inuenire quid dicant. Necesse autem est, pro eiusdem mundi constitutione, grauia ab alijs distincta, esse in eodem loco omnia simul, vt etiam leuia; neque aliter Chaos est definitum apud Poetas, quam, quod sit confusio grauium &leuium, calidorum, &frigidorum. Ouidius. Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. dixisset: Cum Ante mare, &terras, &quod tegit omnia coelum Vnus erat toto Naturae vultus inorbe, Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles. Nec quicquam nisi pondus iners, congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum. Ordinem, recte dicit Philosophus, esse propriam naturam sen