Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 53-4
Unproofread scanNot analysed yet
sibilium, qui nullus erit natura institutus, si omnia vbique esse possunt. Quod si ignis est sub terra, vt ibi est detentus, &tentat semper erumpere, quod Aethnae ignes ostendunt, eruptiones aliae in terrarum conflagrationibus visae. Quod afferunt de partibus animalium, id omnino nihil est; habet enim animal, &homo inprimis, formam supra grauitatem, &leuitatem, ambabus dominantem; &continentem, sibique subijcientem similaria omnia; constituentem, sibi totalitatem partium dissimilarium, &omnem similarium propensionem sub se vindicantem; quid si hic iocose quaeram ego ab istis, si partes feruntur natura ad suum totum, cur detractus oculus non restituitur animali, &testes castratis non reuertantur?