Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
I res ad rarum, &densum reducatur nihil nouabitur, &ad nulla miracula dubitatorum resolutio erit referenda; has enim qualitates in coelo videmus, dum partes peruias &non peruias conspicimus; &ex istis ea redditur quaesiti ratio, quae nullum relinquat impossibile. Vt autem nostra contemplatio sit clarior, &magis iustificata, primum de his qualitatibus absolute est dicendum, etenim circa illas est maxima inuolutio. Speculabimur itaque in primis harum, secundum se acceptarum naturam, deinde easdem considerabi mus prout in coelo constituuntur. Raritas igitur &densitas sunt veteribus principia naturae formalia, fuere Methodicis fundamenta artis medicae. Dicebat Aristot. 8. Physicorum textu 55. raritatem &densitatem esse principia omnium affectionum. Quare oportet has qualitates esse in natura aliquid magnum, postquam sapientia omnis ita eas magnificat, nec iniuria. Vix enim aliquae aliae totam amplectuntur naturam, vt istę faciunt, quae apud nos in omnibus reperiuntur, &praeterea non relinquunt coelum immune. De his &Aristoteles, &Commentator Auerroes, &Graeci varia admodum pronunciarunt, quae antea decet audiri, vt eam postea statuamus determinationem, ex qua de omnibus propositis rationem reddere valeamus. Aristoteles in Praedicamento qualitatis sic habet. Rarum vero, &spissum, asperum, &lene putabuntur qui dem qualitatem significare, sed aliena huiusmodi putantur a diui sione, quae circa qualitatem est, quandam enim positionem magis videtur partium vtrumque significare. In 2. de Ortu, &interitu, textu 8. numerans qualitates tangibiles, consone ijs, quae in Praedicamentis dicta sunt, non proponit rarum &densum. Attamen hoc mirum, quod cum in Praedicamentis idem dixisset de aspero, &leni, quod de raro, &denso, ibi postea numerat inter qualitates tangibiles asperum, &lene, non autem rarum, ize Oogle rarum, &densum. Ita loquitur. Sunt autem contrarietates secundum tactum hae, calidum, frigidum, humidum, siccum, graue, leue, durum, molle, lubricum, aridum, asperum, lene, craßum, tenue. Hoc etiam mirum, quod dicunt expositores, has qualita Propenuntur dicta exposites non esse numeratas, quia reducuntur ad calidum, &frigitorum. dum, aut ad graue, &leue, aut ad crassum, &tenue. Ipse Philosophus vt supra est dictum 8. Physicorum tex. 55. sic habet.