Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius omnium paßionum principium est raritas, &densitas. Etenim graue, leue, molle, durum, calidum, &frigidum, densitates videntur esse, &raritates quaedam. Vbi clare reducit graue leue, calidum, &frigidum ad istas. Sed vltra non desunt loci, in quibus raritatem, &densitatem pro qualitatibus agnoscit 7. Physicorum textu 11. numerans sensibilia, ponit inter ea rarum, &densum his verbis. Haec enim sunt paßiones subiectae qualitatis 2. de partibus animalium cap. 1. loquitur hoc pacto. Humiditas enim, &siccitas, caliditas, &frigiditas materia corporum sunt compositorum; caeterae autem differentiae eas sequuntur: vt grauitas, leuitas, densitas, raritas, asperitas, lenitas, &reliquae id genus affectiones. Textu 49. primi Physicorum easdem agnoscit vt qualitates sensibiles, cum ait: Magnum, &paruum secundum rationem, rarum, &densum secundum sensum. Non Rarefieri, &condensare est minus nouum id, quod ponit 8. Physicorum textu 77. vbi Aristotele rerarefieri &condensari ait esse motus locales. Quomodo auponuntur inter motus lotem motus locales terminantur aut ad qualitatem, aut ad sicales. tum, vt raritas &densitas possint dici aut de qualitate, aut de situ? Ita loquitur volens ostendere omnes antiquos consentire, quod motus localis sit primus omnium. Eodem autem mo do &quicumque per raritatem, &densitatem generationem faProponitur aciunt congregatione, &segregatione haec disponunt. Non est etiam liud consideparum consideratione dignum, quod cum numerasset 2. de randum in di Generatione inter qualitates, asperum, &lene, cum postea ctis Philosophi. omnes alias reducit ad quattuor primas, de istis nihil meminit. Haec sunt hac in re Aristotelis dicta, vt patet satis implicita. Nihil autem minus impliciti sunt grauissimi expolitores. Auerroes &ipse de his qualitatibus multum varie est loquutus. Commento quidem 84. 4. Physicorum hoc pacto: Et cum posuit has propositiones, &est manifestum, quod rarum, &densum sunt contraria in quantitate. Vbi non solum dicit rarum &densum esse contraria in quantitate; sed hoc esse manifestum. Deinde in commento 85. subdit, quasi secum pugnans.