Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et intendit per hoc innuere, quod densitas &raritas non sunt de eßentia quantitatis 7. postea Physicorum com. 15. ait: Densitas, &raritas sunt apud qualitates insequentes calidum, &frigidum. Et com:11. eiusdem 7. Rarum &densum sunt differentiae corporum sensibilium. In I. Metaphysices com. 15. Raritas enim, &densitas non faciunt transmutationem in substantia, neque in qualitate, cum sint de situ. Et in Praedicamento qualitatis particula sexta. Rarum autem, &spissum. Asperum, &lene, haec genera videntur esse sub hoc genere locata, sed melius est putare haec duo genera esse aliena ab hoc genere, nam palam est, quod eorum quodlibet videtur magis debere locari in praedicamen to situs, &positionis. Ioannes Grammaticus 2. de Ortu &interitu super textu 17. 18. 19. quod est commentum 13. Et adnotandum, quod rarum &densum sub frigidum, &calidum ducit, ex quo forte praetermisit ea in enumeratione qualitatum tangibilium. Vbi hoc mirum, quod hoc loco reducit rarum, &densum ad calidum &frigidum; in primo autem Physicorum super textu 80. totum oppositum; ibi habet qualitatis maximam repugnantiam esse in raritate, &densitate, cum enim patibiles qualitates in has reducantur, &aliae omnes ad istas, patet eas esse omnium primas. Ita loquitur. Nam patibiles qualitates &paßiones, ad raritatem, &densitatem redactum iri plane constat. Alexander apud Ioan. Grammat. 2. de Generatione com. 7. Et quaerimus cur rari, &densi oppositionem praetermisit; Alexander quidem expositor dixit, vt eam, quae reducitur ad graue, &leue. Et subiungit ipse. Est quoque ipsa in idem ducere cum crasso, &tenui. Simplicius in Prędicamentis potissimum, sed &alibi, varia etiam ipse dicit. Sunt apud antiquos, &Iamblicus, &Eudorus, &Nicostratus, &Plotinus, &alij plures de his qualitatibus varia enunciantes, quae apud Simplicium in Praedicamentis legi possunt. Est Nostratium schola dispu tans plurima, dissentiens plurima, quae in Zimara, &Pomponatio collecta haberi possunt. Nos id curabimus, vt rei natura explicata, de his quae Aristot. &supradicti expositores dixerunt rationem reddamus; alioquin, si singula omnium dicta persequi velimus, nullus erit modus.