Latin
59
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 59
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca his non obscure aufertur haec compositio, quam statuimus, Resoluuntur obiectiones. Caput V ROVANTVM ad primum argumentum id primo est aduertendum circa illam propositionem. Omne compositum est nouum, quod illa habet multas Glossas, &quod multi Auerroistae post illas Glossas negant propositionem, quia nesciunt, quomodo ea stante possint tueri compositionem humanae intelligentiae ex intellectu possibili, &intellectu agente; Insuper compositionem accidentium cum orbe coelesti, quod enim afferunt Glossam, valere propositionem in substantijs, non in accidentibus, hęc propositionem a sua amplitudine re mouet, &forsan ab eo proposito, in quo eam accipit Commen tator. Deinde est obseruandum, quod ea propositio, est propositio Alexandri, non Auerrois, &Auerroes illam adducit, tanquam propositionem Alexandri. De illius modo veritate ita dicendum. Ex notis, &passim manifestis veniendum est ad latentia, &immanifesta. Compositio igitur ex materia, &forma in sublunaribus dupliciter se habere animaduertitur Quaedam est penitus accidentalis, &haec est compositio indiuidualis. Quod enim sit, vel non sit Socrates, hoc est mundo, &speciei accidentale, vnde patet, materiam ad formas indiui duales habere ordinem pure accidentalem. Alia compositio materiae, &formae attenditur, prout materia ordinatur ad for mam specificam, qui est ordo essentialis: potest enim materia esse sine forma huius, &illius particularis hominis, sed minime sine forma hominis simpliciter, &eatenus respicit indiuidua, quatenus forma specifica non consistit nisi in indiuiduis. Consideremus modo coeli conditionem. Est vnusquisque orbis In coelestibus species saluatur vnico indi uiduo. Multiplicatio indiuiduorum, vnica specie propter quid Compositio ma teriae, &formae specifica est essentialis etiam in cor lestibus. Corruptibilium species qumo aeternę, &quomodo nun.