Latin
60
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 60
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo omne compositum sit nouum, &pos sbile. orbis coelestis aliquid singulare, &ideo materiam habet; sed est tale singulare, vt in ipso seruetur speciei natura, quod osten dit Aristoteles, dum pro singulo orbe ponit singulas intelligentias. Quemadmodum enim intelligentiae sunt specie disiunctae, sic oportet orbes esse specie disiunctos. Sed est &ratio, quae id persuadet; multiplicatio enim indiuiduorum in vna specie est propter diminutionem, &imperfectionem; nul la autem, dicebat Auerros 2. de Anima commento 34. talis diminutio est in orbibus coelestibus. Facta profecto sunt in specie indiuidua, vt habeant sublunaria aeternam conseruationem; dum enim singulum nequit esse perpetuum, omnia singula per similis generationem consequuntur aeternitatem. Cum ergo singulus orbis sit aeternus, &in coelo nihil sit corru ptibile, non oportet in ipsius speciebus esse pluralitatem, atque ideo quilibet orbis obtinebit naturam specificam. Si igitur obseruamus hic in corruptibilibus, quod ordinatio mate rię ad formam specificam est ordinatio essentialis, &composi tio materiae cum forma specifica, est compositio essentialis, quae non potest non esse, &non potest dissolui, tanto magis id debemus dicere in coelo; cum enim illa compositio sit specifica, oportet, vt sit compositio essentialis. Et addidi, tanto magis, quia sublunaria non sunt simpliciter aeterna; quin etiam species non sunt aeternae, nisi per renouationem indiuiduorum: In coelo vero aeternitas simpliciter reperitur. Quare ibi adhuc debet esse maior coniunctio, &compositio magis substantialis. Ad propositionem modo cum dicitur, omne compositum est nouum, dicimus, quod hęc propositio est semper vera, secun dum proportionem compositionis, in qua accipitur. Si versamur in compositis compositione accidentali, omne compositum est nouum, &possibile esse, &non esse, quia quidquid est accidentale, illud potest esse, &non esse. Si versamur in compositis compositione essentiali, omne compositum est nouum, &possibile secundum proportionem compositionis. Compositio substantialis intrinsece non potest non esse, quia quod est substantialiter tale, vere &semper est tale; debet tamen etiam de ipso verificari, quod est nouum &possibile; non autem debet verificari secundum possibilitatem intrinsecam; at solum secundum possibilitatem extrinsecam. Haec extrinseca possibilitas hoc significat, quod id, quod est sic possibile, habeat essentiam, &existentiam, quae praesupponit essentiam, &existentiam alterius.