Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim pertineant ad quantitatem sic acceptam, vt exposuimus, &quantitas illa, quae in his spectatur, sit ex ijs quantitatibus, quae dicunt positionem partium, recte dicuntur referri ad situm potius quam ad qualitatem; sicut etiam referuntur ad situm potius quam ad quantitatem, quia non sunt de quantitate, nisi ratione illius multiplicationis, quae pertinet ad situm partium, aut congregatarum, aut disgregatarum. Atque inde apparet, cur Auerroes dixerit rarum, &densum esse contraria in quantitate, &cur dixerit hoc esse manifestum. Videmus enim, si mutetur terra, quae est densa, in aerem, qui est rarus, multo plus fieri aeris, quam esset terra, quod indicat multitudinem materiae congregatae in terra, quae in aere est disgregata. Et cur subiunxerit raritatem, &densitatem non esse de essentia quantitatis, essentia enim quantitatis in diuisibilitate est maxime posita, &situs non est proprie in essentia quantitatis: at solum consequutiue ad aliquod genus quanti. Cum etiam quantitas sit entitas praesupposita ab omnibus alijs rerum affectionibus, ideo recte dicitur a Philosopho, quod raritas, &densitas sunt principia omnium passionum, non enim id solum ab eo dicitur secundum veteres. Sed etiam est ad rei naturam. Et similiter hinc patet, cur dictum sit rarefieri, &densari esse congregari &disgregari; hoc enim verum est congregatione, &segregatione in partibus continui accepta, &patet cur hac ratione sit dictum rarefieri, &densari esse loco moueri. Conuenit enim ijs, vt dicantur motus locales, eo modo, quo dicitur esse motus localis in auctione, &quomodo dicitur primo de Generatione textu 25. aliquid moueri loco manens in eodem loco, quod enim rarefit necessario acquirit ampliorem locum, quod condensatur minorem. Quod autem agnoscuntur aliquando rarum, &densum vt qualitates, id recte fit; &ratio est ista: Materia est propter formam 2. Physicorum tex. 23. &tex. 26. ad aliam formam alia materia, quare istae affectiones, originem a materia habentes, determinantur tales, aut tales ratione formae, &ex illius natura ac conditione.