Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
Forma quidem aeris determinat sibi hanc raritatem, illam forma ignis, &in mistis eodem mo do pro ratione participationis elementorum, &sic raritas, &densitas, prout secundum formam varie compositis determinantur, &ea denominant, qualitates iure appellantur. Dicun tur autem sic qualitates, vt aliquando dicantur reduci sub calido, &frigido, quia in naturalibus mutationibus non aliunde proueniant quam per actionem istarum, quandocumque de vno in aliud fit mutatio, de raro scilicet in densum, &de denso in rarum, tanquam quod rarum sit cum calido &ex ca lido; densum cum frigido, &ex frigido; &ideo etiam magis proprie ad ista referuntur. Reducuntur etiam ad graue, &leue, quia vbi plus grauitatis, ibi plus materiae, &ibi minus vbi leuitas, quae est simul conditio rari, &densi. Reducuntur ad cras sum &tenue, quia densum est crassarum partium, rarum tenuium; peruadit rarum, vt tenue; densum non, vt crassum. Quod etiam dicit Io. Gram. Maximam repugnantiam esse in raritate, &densitate, &recte dicit, &quatenus hae qualitates amplectuntur omnes ens corporeum, &quatenus, vt relatae ad materiam, sunt principia omnium affectionum, sic enim intelliguntur natura priores &caliditate, &frigiditate. Has tamen Aristot. recte non posuit tanquam primas. Vt enim sunt in compositis, non determinant illa, nec in eis se ipsas; sed determinantur &ipsae, vt dictum est, a forma, quia caliditas aeris determinat sibi raritatem talem, &ignis talem. Praeterquam quod non sunt actiuae, &passiuae, quod requiritur primo omnium in natura, quae tota in transmutatione est posita. Vocat tamen aliquando illas Philosophus differentias corporum sen sibilium, quia sunt in omnibus sensibilibus, &in elementis concurrunt tanquam formatrices, prout sunt determinatae cum primis primo formantibus. Dicuntur qualitates sensibi les tanquam illae, quae sunt propemodum principia diaphanei tatis, &non diaphaneitatis, &tanquam ille, per quas in tangi bilibus est resistentia, aut non resistentia. Quod si Philosophus posuit asperum, &lene inter qualitates 2. de Ortu, &interitu, non sic rarum, &densum; id recte fecit, quia asperum, &lene consequuntur compositi formationem, &non se habent ex parte materiae, vt rarum, &densum, suntque qualitates compositi, prout est formatum &figuratum; quocirca, licet ratione situs partium in situ sint locatę in Praedicamentis, vbi Aristot.