Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 63
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his itaque accipimus materiam, seu compositum luci cognatum semper esse lucidum, sed vbi sit rarius lucere, vt perspicuum, vbi sit densius lucere tanquam lucem effundens. Accipimus autem hoc totum ex his, quae nobis conspicua sunt. Videmus hic perspicuum non esse sine lumine perspicuum, quare accipimus semper perspicuum, semper esse actu lucidum. Accipi mus etiam id, quod est de se tale, vt possit lucere, non fieri lucens nisi acquirat densitatem, vt de igne dicebamus, quare colli gimus sidera debere esse partes densiores coeli, quia sunt ad nos lumen transmittentia, quae omnia habet coelum eminentissime, prout etiam est corpus eminentissimum, &ex hoc accipimus partem lucentem esse partem densiorem, &partem perspicuam esse partem rariorem. Obseruandum postea succedit, inter orbes, infimum, qui est Lunae, esse magis impurum, &minus excelsum alijs, quare nihil mirum, si condensatione fiat minus lucidum, &si, cum pauca condensationis varietate, contingat infectionis varietas; sicut enim in coelis totis videmus, vt dicebant Auerroes, hanc varietatem, ita nihil mirum hoc contingere in vno Lunae corpore.