Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
loquens de forma circumscribente, debuit notare circumscriptionem illam, ratione asperitatis &lenitatis, ad aliud potius Praedicamentum attinere, tamen quia sunt in com posito ratione formationis, qua compositum qualificatur, recte postea, semotis raro, &denso, sunt ipsae inter qualitates numeratae; quas non reducit Philosophus particulariter ad primas, quia ex his, quae de alijs dicta sunt euidens est reductio, quam ponit Alexander apud Io. Gram. com. super textu 15. ad humidum, &siccum. De raritate, &densitate coelorum. Cap. VI. I raritas &densitas veniunt in compositum ra tione materię aut multiplicatę, aut non multiplicatae, nihil nouum eas amplecti totam natu ram, quae tota materiae coniuncta est, &reppe riri in coelo, postquam in eo materia repperitur. Scribebat autem Auerroes cap. 2. libellide substantia or bis, raritatem, &densitatem esse fere causas diaphaneitatis, &non diaphaneitatis, quod nos agnouimus, qui pro comperto habuimus has qualitates in coelo esse statuendas, quia sit in eo diaphanum, &non diaphanum; ait autem Auerroes ista esse in coelo, &in sublunaribus secundum prius, &posterius, sicut etiam corporeitas est in eo, &in istis secundum prius, &posterius, quod nos admittimus, at ratione diuersa ab ea, quam putat Auerroes. Et ibi corporeitas secundum prius, &posterius, quatenus est ex compositione essentiali. Sunt etiam ibi raritas, &densitas secundum prius, &posterius, quia ista inse quuntur materiae conditionem, quare sicut materia est in coe lo prior nostrate, ita etiam debent statui hae qualitates priores. Subiungit conuenire similiter coelestia, &sublunaria in illuminatione, &obscuritate, ceterum haec magis videri ęquiuoce dicta, quam secundum prius, &posterius; ratio dicti est, quia longe maiori diuersitate lux est in coelo, &apud nos, quam sint raritas, &densitas, hae enim qualitates sunt ratione communicationis in materiae, quae est conuenientia in motu, cum materia sit principium motus, quamuis sit hic omnium motuum, in coelo vnius; magis igitur conuenit coelum cum istis ratione eorum, quae attinent ad materiam, quam ratione eorum, quae formam sequuntur; illuminatio vero est talis, nam densatio illa facit lucem sub ea forma per se essentialiter, ignis apud nos est perspicuus in sua sphęra luce stellarum sibi com municata, si debet fieri ipse lucens, opus est vt ratione alienae materiae acquirat densitatem &ait flamma; &sic lux extrinsecus his aduenit, quę coelo est essentialis ratione purioris ma teriae, &formae in ea, quae pro coloribus lucem praesefert, com positione illa supra omnem nostratem praedominante.