Latin
Cap. II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 67
Unproofread scanNot analysed yet
Considerat insuper Aegidius materiam in ordine ad primum, a quo omnia dependent, &ait: Si duo essentialiter ordinantur ad vnum, non possunt differre inter se, nisi vnum plus distet ab eo, quam aliud; sed duę purae potentiae non possunt inaequaliter distare, ergo non pos sunt inter se differre. Accipit famosum materiae attributum, quod est apud Auerroem commento 70. primi Physicorum. Materiam scilicet esse mediam inter ens, &nihil, tunc ait: Non potest materia differre a materia, nisi per gradus entitatis; at hoc processu destruitur, quod sit media inter ens, &nihil; vel enim attollitur, &fit ens, vel declinat, &fit nihil; quare fieri nequit, vt materia a materia differat. Putat autem, se satisfecisse, si seruato suo placito, defendat coeli aeternitatem. Quare incipit quaerere causas corruptionis. Inuenit materiam 7. Metaphysicorum text. 22. Inuenit formam ratione contrarietatis, quia contrarietas est penes formam. Inuenit &priuationem, quae dicitur de se non ens, &ponitur machinari ad maleficium. Cum igitur, inquit, haec tria sint corruptionis principia, oportet esse inter illa vnum primum, quod concludit esse priuationem. Quia, ait, illud est causa, cur materia sit principium corruptionis, quod est illi causa appetitus; hoc est priuatio, quare ob priuationem materia est causa corruptionis. Probat minorem: quia materia appetit ratione turpitudi nis, &est turpis per accidens ratione priuationis. Inquit igitur, coelum esse ex eadem materia, sed illius formam, quae ob suam perfectionem remouet priuationem a materia, remouere consequenter ab illa appetitum, &sic coelum remanere incorruptibile. Habet autem, ait ipse, hanc praerogatiuam ea for ma, quia est forma specifica carens contrario. Haec Aegidius longa disputatione. De quibus ego haec alia. Differentia supponit naturam communem, cui superueniat, vt faciat differre. Quare Quo potentię differant.