Latin
Cap. II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 68
Unproofread scanNot analysed yet
Error Aegidij circa speci ficationes ma teriae. Distinctio ma teriae est ab actu formali, vel quatenus adest, vel qua tenus adesse potest. Soluituraliud argumentum. Quare ego non probo illud dictum, potentiam esse differentiam substantialem materiae. Id enim dici oportet, quasi materia sit primo aliqua entitas, quae deinde per potentiam specificetur; infra potentiam vero nulla est entitas. Quare rectius dicitur, entitatem, &essentiam materiae esse ipsam potentiam. Quod nihil minus est pro Aegidij contentione; quinimo mul to magis. Duae enim sic acceptae purae potentiae multo minus videntur posse distingui essentialiter. Veruntamen est aduertendum, potentiam habere modos, ratione quorum vna redditur ab alia diuersa. Sunt autem hi modi non adiuncti essentiae sic, vt afferant compositionem; sed intrinsecae specificatio nes, secundum quas res est se ipsa, &non alia. Materia igitur sublunaris est potentia habens in sua essentia modum causan di indifferentem, &indeterminatum; materia autem coelestis est potentia habens in sua essentia modum causandi determi natum, &definitum. Quae est distinctio Aristotelis in libro Perihermenias, cum distinguit possibile in duo genera, quorum alterum coordinat necessario. Quod igitur dicit Aegidius, duas materias eadem differentia specificari, est falsum: nam modi isti sunt loco differentiarum, &sunt distincti. Quod subiungit, actum esse, qui distinguit, id recipitur; sed dicitur hos modos, per quos hae duae materiae sunt actu se ipsae, habere sufficientem rationem actuum distinguentium: siquidem supplent rationem differentiae, &determinant rem ad esse actu se ipsam, &non aliud. Et, si contendat Aegidius, distinctionem esse ab actu formali, non dissentimus; sed dicimus hoc fieri, vel ratione actus quatenus adsit, vel ratione actus, quatenus possit adesse. Distinguuntur hae duae materiae ratione actus, quatenus potest illis adesse: prout enim vni actus est accidentaliter coniungendus, alteri essentialiter, sic actu differunt. Haec autem ordinatio ad actum sic distincta, est illis ab intima essentia, &natura. Quare illud est retinendum, quod dici solet, se ipsis differunt; sed hoc se ipsis differre, ita, vt fecimus, est declarandum. Quod dicit de ordine in primum, ita est resoluendum. Ordinantur hae duae materiae in primum ens.