Latin
69
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 69-4
Unproofread scanNot analysed yet
ma informatur, siquidem raritas, &densitas ita in eodem variatae nihil cogunt, vt esse illius formale vllo modo sit varium. Aggreditur postea particularem, praecipue intentum, de Luna sermonem, &contendit non esse in ea faciem ex raro, &den so. Putat vero quod &nos putamus, in Aristotelis sententia hoc esse compertum, partem maculosam esse partem rariorem, Argumentum argumentaturque contra huiusmodi placitum hoc modo. Si secundum quod quod est in Luna maculosum, illud in ea est magis rarum, aut pars maculosa non sit rara. haec conditio raritatis vniformiter totam penetrat illius profunditatem, aut sicut in eodem corpore variatur conditio gra cilis, &pinguis, ita etiam fit difformitas rari, &densi in corpore Lunae. Si primum foret, vt scilicet, esse raritas per totam profunditatem vniformis, hoc fieret manifestum in eclipsi Solis, lumen enim illius totam illam raritatem penetrans ad nos perueniret, vt videmus fieri in alijs raris, per quę Sol ad nos translucet, id vero euidens est non fieri, qualibet enim Lunae parte eodem modo occultatur, quare non potest dici hanc raritatem totum peruadere Lunae corpus.