Latin
70
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si etiam, inquit Diua, aliud falsum esse demonstrabo, iam falsa tota erit censenda opi nio de raro, &denso. Sequitur itaque; si hoc rarum non pertransit totam Lunae profunditatem, sed vsque ad aliquid solum protenditur, oportet densitatem occurrentem impedire pene trationem radiorum aduenientium, tunc vero necesse est radium impeditum reflecti ab illo impedimento, sicut reflectitur in vitro, quod plumbo sit delinitum, qualia sunt specula, quibus vtimur. Cum igitur, neque istud esse possit quia simili ter oporteret videri hanc partem lucidam, vt aliae, nec praeter hos duos, sit alius dicendi modus, iam patere potest hanc sen tentiam de raro, &denso, esse penitus reijciendam.