Latin
74
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 74-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sic igitur nos statuimus de omnibus stellis, quod est omnibus in suo toto eadem vis agendi vniuersaliter, plus &minus secundum tres illas conditiones, quas ponit Aristoteles propinquitatis, soliditatis, &velocitatis in motu, quae tria alibi sunt declaranda, vt supra etiam dixi, cum scilicet, disputabimus de coeli in mundum sublunarem efficientia. De alio argumento ita dicimus. Illud rarum non penetrare totam Lunam; quod placet Poetae, qui Rapsod. 22. sic loquitur. Vidi la figlia di Latona incensa Senza quell ombra, che mi fu cagione, Perchio già la credettirara, è densa. Tunc erat supra Lunam, &videbat aliud eius hemisphaerium,