Latin
74
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 74-4
Unproofread scanNot analysed yet
videbat autem illud sine macula; vnde, supposito maculam esse ex raritate, non debet raritas penetrare totam Lunam. Instantia modo Beatricis sic tollitur. Pręsupponit Diua lumen, quod redditur a Luna, reddi per reflexionem, quod iam est reprobatum, &probationi allatae oportet Poetam consentire, qui consensit reflexum non extendi nisi secundum propor tionem reflectentis: fuit autem probatio, quod sequeretur ali quos radios ad terram non peruenire, &totum Lunae lumine non compleri hemisphaerium: modus autem recipiendi a nobis positus, fuit per penetrationem, quod dicunt radium absorptum, quare quidquid reflexioni innititur, id totum ruit.