Latin
81.5 to 81.8
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 81.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non potest itaque quantitas esrumpitur, &se materia, quia fit, &corrumpitur, non solum quantum ad exi generatur non solum quo ad stentiam, quod habet etiam materia; sed quantum ad essenexistentiam, vetiam eo modo, quo corrumpitur, &fit compositum substantiarum etiam quo ad essentiam. le, &forma substantialis; essentia enim quantitatis in se habet esse terminatum. Vnde &in lineae definitione ponitur punctum, quod sit illius terminus. Quocirca, cum terminatio quantitatis in materialibus sequatur conditionem formarum, opor tet quantitatem corrumpi, &fieri, nihil minus, quam fiant, &corrumpantur formae substantiales. Addet aliquis. Non est quantitas continua aliud, quam extensio quędam; non est extensio nisi praesit extensibilitas, hęc est ratione materiae, quare non est quantitas sine materia; Oportet enim, vt extensio sit in natura alicuius primi; actus autem est de se inextensibilis, &si aliquis est extensibilis, est de sua natura actus materialis. Esto igitur hoc positum, nihil facere loannis opinionem pro hac positione, quod quantitas sit rerum materia. Ait modo ar gumentum. Eadem in coelo est quantitas, ergo eadem materia. Falsum est antecedens, &falsitas sic patet. Quantitas in Adducitur solutio tertij arsublunaribus est transmutabilis; in coelo intransmutabilis: In gumenti. sublunaribus est omnium terminorum capax; in coelo essentiali ter determinata ad illos, quos habet; Haec omnes recipit figuras; illa est circulo essentialiter figurata. Potest igitur conside rari quantitas duobus modis, vel sub ratione communi extensionis, &mensurationis; vel sub ratione determinata sui es se. Sub ratione communi est eadem cum ista analogice, sub ratione vero determinata sui esse, &suae propriae naturę, est es sentialiter diuersa. Sicut etiam materiae, quae est eadem analogice hic, &ibi, quia sic illa est pars sui compositi, vt ista suorum, sic illa est principium motus, vt ista, sed sub propria postea ratione essentiali est diuersa.